Imagens das páginas
PDF

A.D. 1249. siæ pace, necnon prædictorum Tartarorum fortitudine - conterenda, in vestris vestrarumque civitatum et diocesum ecclesiis faciatis sollempniter celebrari, clericis et laicis ut hujusmodi missæ intersint præmonitis diligenter. Ad hæc quoniam divina, gratia, quo plurimum fuerit postulata precibus, eo facilius impetrari posse speramus, facientes singuli vestrum in primo præcipue festo cujuslibet mensis processionem in vestris civitatibus gemeralem, elericis ipsarum et populis pariter convocatis, et eis per vos et per discretos aliquos verbum Dei juxta, datam vobis ab Ipso gratiam, proponentes statum universalem dictæ Terræ, ac rationabilem causam et claram justitiam ecclesiæ, necnon inæstimabilem præfati Fretherici nequitiam et injustitiam manifestam, ac dictorum Tartarorum crudelitatem ac potentiam, eisdem exponere plenarie procuretis, ipsos momitis et exhortationibus sollicite inducendo, ut ad Terræ ipsius recuperationem opem grandem et operam efficacem impendant, ac dictis et factis assistant eidem ecclesiæ tamquam matri. Nullumque ipsi Fretherico verbo aut opere favorem tribuant publicum aut occultum, cum tam ipse quam omnes fautores ejus quos in hujusmodi prædicationibus denuntiari præcipimus, sint excommunicationis vinculo irretiti ; et prudenter cogitent, ac studiosi provideant, quod adjuvante Domino eorundem processus impedire valeat Tartarorum. Simili quoque modo in castris, oppidis, et villis vestrarum diocesum apud præcipuas ipsorum ecclesias, sicut melius expedire videbitis, processionem et prædicationem fieri jubeatis. Nos enim vobis relaxandi misericorditer omnibus vere - confessis et pœnitentibus qui ad hujusmodi prædicationes et processiones accesserint xx. vel xl. dies juxta vestrum arbitrium de injuncta sibi pœnitentia concedimus temore præsentium potestatem. Datum Lugduni, octavo kalendas Octobris, pontificatus nostri anno septimo,

[graphic]
[graphic]

|

90. A.D. 1249. Item, aliud.' f. 62 b. H[enricus] Dei gratia, etc., vicecomiti Hertfordiæ Writ of Henry III. salutem. to the

Pone ad petitionem petentis coram justitiariis nos- sheriffof.

• w* - • * JHertford in
tris apud Westmonasterium in crastino Animarum lo- É;
quelas quæ sunt in comitatu tuo per brevia nostra, the$bbat
inter abbatem Westmonasterii et abbatem de Sancto Š,
Albano de averiis ipsius abbatis Westmonasterii captis Ę.
et injuste detentis, ut dicitur, et submone per bonos ÄÈÉÉÉ
submonitores prædictum abbatem de Sancto Albano StAlban'*
quod tunc sit ibi, eidem abbati Westmonasterii inde
responsurus ; et habeas ibi summonitionem et hoc
breve.

Teste meipso apud Westmonasterium, octavo die
Octobris, anno regni nostri xxxiii.

Apparuerunt autem partes postea coram Rogero de
Thurkeby, Roberto de Bruis, Alamo de Wascant, Jo-
hamme de Cobham, et sociis eorum, domini regis justi-
tiariis de Banco, die translationis Sancti Benedicti,

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]

Universis, etc. Ad hoc ex suscepti regiminis officio statutes of mos efficaciter obligatos esse reputamus, ut superiorum ÉÉ"* mandata, benigne suscipere et suscepta, humiliter ad- grder.

implere teneámur. Cum igitur die Sancti Mathæi, £°"*

» sey, 14 Oct. 1249. i §.e. breve, see No. 79, which | affair is given in the Gesta Abba- v. vol. v. this immediately follows. tum, i. pp. 861—863. p. 81.

2 This last sentence is in rubrick. $ mccxliæ.] MCCLxIx., MS. The rest of the process of this

[graphic]
[graphic]
[graphic]

A.D. i249. anno Domini MCCXLIX.,' apud Oxoniam ad capitulum

generale illud celebrandum una cum venerabilibus pa-
tribus ordinis nostri essemus congregati, quia nom nisi
octo abbates nostri ordinis illuc convenerunt, celebra-
tionis* diem capituli propter absentiam prælatorum pro-
vida deliberatione usque in crastinum Sancti Edwardi,
die scilicet Sancti Kalixti Papæ, duximus prorogandam,
Jocum ad hoc apud Suwerc * in ecclesia beatæ Mariæ
juxta Londoniam assignantes. Ad quem cum venera-
biles patres nostri ordinis, prout ipsis a nobis fuerit
injunctum, convenissent, de statu monastico salubriter
tractaturi, de communi abbatum et priorum assensu
nobis assidentium, de statutis capitulorum præceden-
tium quibusdam subtractis, quibusdam superadditis,
certam formam elicientes, pro statu nostri ordinis re-
formamdo subscripta statuere duximus in hunc mo-
dum. -
In primis dictante Spiritu Sancto statutum est, ut
abbates et priores habitu et gestu regulariter se ha-
bentes, in capitulo, in claustro, pro audiendis confes-
sionibus et fratribus exemplariter instruendis, in choro
etiam pro divinis officiis, in refectorio pro fraternis
solatiis, oportuno studeant interesse ; quotiens nec cor-
poralis infirmitas sive debilitas vel ecclesiæ utilitas
vel alia, rationalis causa fuerit impedimento. Nec
pro aliquo fidejubeant, vel per cartam suam pro ali-
quo se vel monasterium suum obligent; nec contra
honestatem religionis vel utilitatem monasterii sui
aliquid facere præsumamt; de terris vel redditibus mo-
nasterii ad manifestam læsionem perpetuam aliena-
tionem non faciant. Terras consuetudinarias im liber-
tatem, novas infeudationes, vel hæreditaria conradia
vel liberationes, alicui non concedant, sine conventus

f. 96.

m mccxliæ.] This has been altered | MS., but corrected in the margin

{o mccLxrx. to agree with the | with a style.
gcribe's blunder in the rubrick. * i.e. at Bermondsey, v. vol. v, p,
2 celebrationis] celebrandum, | 8l.

[graphic]
[graphic]

sui eonsilio et assensu. Servientes non habeant mu- A.D. 1249. mero vel apparatu honestum modum excedentes, unde ordo monasticus in aliquo posset argui levitatis. Et cum fieri debea[n]t, contractus mutui, ita, procedant prælati quod fratribus quibus possunt liqueat, quamta, pecuniae summa, quibus certificationibus, quibus condi- . tionibus, et quibus terminis debeatur, et im quos usus acceptum mutuum sit conversum. Et si aliquis sine consensu capituli super mutuo contractum fecerit,* monasterium minime obligetur ; nisi per viros fidedigmos probatum fuerit, dictum mutuum conversum fuisse in utilitatem monasterii manifestam. Districte etiam præcipiant, prælati im administrationibus constitutis, ut neminem concutiant, vel calumpniam alicui faciant ; nec aliquem injuriis vel exactionibus indebitis opprimant, mee carius vendant, ad terminum, vel contractus faciant inhonestos. Omnes etiam prælati semel in anno statum domus suæ coram conventu recitent, et de ommi|bus receptis et expensis obedientiarum in præsentia abbatis vel prioris abbatem proprium non habentis, convoeatis ad hoe aliquibus de discretioribus domus, bis vel quater in anno, si fieri potest, fideles reddant . rationes, ut de melioratione vel deterioratione monas- ; terii reddantur certiores. Jejunium hiemale a festo Exaltationis sanetæ Crucis usque ad Pascha ab omnibus regulariter observetur ; salva dispensatione eum debilibus, minutis, et his qui } pondus diei et æstus portant, a prælatis ipsorum eum necesse fuerit facienda. Et, ut pauperes debitis elemosinis mon fraudentur, provisum est ut omnia apponenda sine diminutione apponantur in refectorio, in infirmaria, et alibi ubi monachi reficiunt. Et de appositis totum residuum in elemosinam cedat, per elemosinarium pauperibus fideliter erogandum, Consumptores vero elemosinæ,

[graphic]
[graphic]
[graphic]

si semel secundo et tertio in capitulo coram omnibus correpti non emendaverint, tribus diebus continuis in pane et aqua jejunent, ut aliis sint in exemplum. Et ut efficacius elemosina observetur, quamdiu conventus fuerit in prandio vel im ecena, ostia claustri claudantur ; et ab ingressu sæcularium custodiantur, si loci dispositio hoc permittat. Obedientiarii servientes suos non sustentent. Circa esum carnium ita est provisum, ut regulariter a carnibus abstineant omnes ; adjecta modificatione illius Decretalis, “ Cum ad monasticum,' etc.” Circa obedientiarios vero forinsecos et fratres in itinere pro megotiis domus constitutos, statutum est, ut publice in præsentia, et sollempni convocatione sæcularium carnibus non vescantur ; salva, dispensatione a prælatis ipsorum cum ipsis pro loco et tempore et in necessariis casu facienda, prout fuerit, expediens, secundum cujusque exigentiam et ordinis disciplinam. Sed negligentibus in divino servitio et inobedientibus ac pacem fratrum perturbantibus carnis comestio penitus interdicatur ; et tardius a, monasterio egrediendi licentia, concedatur. Silentium debitis horis, locis, et temporibus ab omnibus inviolabiliter observetur ; et in permissis colloιμιiis in claustro et alibi a turpiloquiis, vaniloquiis, et detraetionibus abstineatur; contra venientes regulari subjaceant disciplinæ. Et cum quidam post prandium proniores sunt ad loquendum quod non prodest quam quod ædificat audientes, ad ampliandum cultum justitiæ qui im silentio reperitur statutum est, quod parlamentum, quod post prandium in ` quibusdam claustris fieri consuevit, penitus interdicatur ; et loco ipsius vacetur uberius meditationibus et lectionibus repetendis. Sed et, potus in refectorio post horam nonam æstivo tempore

A.]). 1249.

Ì)ecret. Gregorii IX, ]ib. iii. tit. 85, eap. 6. (p. 191, cd. Antv. 1648.)

1 Sic for ad monasterium.

[graphic]
[graphic][graphic]
« AnteriorContinuar »