Imagens das páginas
PDF
ePub

bitus.

>>Tum aut anquirunt, aut consultant, ad vitae commoditatem iucunditatemque, ad facultatem rerum atque copias, ad opes, ad potentiam, quibus et se possent iuvare, et suos, conducat id, nec ne, de quo deliberant.< Cic. de Offic. I, 3, 9. Auctoris animo nimirum hoc loco haud observantur res, de quibus deliberare possint, sed de quibus re vera deliberant. Eam ipsam ob causam Gernhardus V. cl. indicativum sunt optime praetulit coniunctivo in his Ciceronis verbis: »Privatum autem oportet aequo et pari cum omnibus iure vivere, neque submissum et abiectum, neque se efferentem: tum in republica ea velle, quae tranquilla et honesta sunt.« Id. ibid. I, 34, 124. Huic rei prorsus conveniunt ea, quae Goerenzius monet ad Cic. de Fin. II, 31, 99, ubi, >>Indicativus, inquit, verbi esse ponitur, cum verbum substantivum asseveranter additur; et in eiusmodi locis grammaticorum regula, ex qua ad Accusativum cum Infinitivo coniunctivus modus ponendus sit, nihil valet.<<

Coniunctivum modum contra reponendum censuit V. D. in his: »Mihi Homerus huiusmodi quid vidisse videtur in iis, quae de Sirenum cantibus finxerit; (Cic. de Fin. I, 18, 49, ubi alii finxit legunt), monens, auctorem sic dubium relinquere, utrum poeta fabulam istam traditam acceperit, an suopte ingenio excogitaverit.

Sensum quoque tantummodo respicientes, haud vero regulas a grammaticis in medium prolatas sequuti, novissimi editores in sequentibus locis coniunctivum pro indicativo reposuerunt. »>Pyrrho maxime (videtur errasse), qui, virtute constituta, nihil omnino, quod adpetendum sit, relinquat (Cic. de Fin. IV, 16, 43.), ubi Ernestio tempora non coeunt, qui reliquit malit. Sed relinquat ex Goerenzii sententia est optativi loco; scilicet si possit, ita ut nihil plane offensionis relinquatur. >>Non est mihi tempus ponere signa novis praeceptis, qualia vincant Pythagoram Anytique reum doctumque Platona<<; (Horat. Sat. II, 4, 1 sqq.) ubi Bentleius vin

cant reposuit pro vincunt; quem sequutus Heindorfius illam vocem ita explicat, ut sit: quae eiusmodi sunt, ut vincant. »Generi animantium est tributum, ut declinet ea, quae nocitura esse videantur«; (Cic. de Offic. I, 4, 13.) ad quem locum Gernhardus, »Non videntur, inquit; non enim eadem nocitura videntur omnibus.<<

Quae de differentia inter praesentis et imperfecti coniunctivi significationem intercedente monuimus, in iis ratio quaerenda est, cur nonnumquam in eadem periodo et prius et posterius tempus simul adhibeantur, cuius rei exempla nonnulla hic adponemus. »Si coniunctim ferri ab se promulgatas rationes vellent, esse, quod eosdem reficerent tribunos plebis: -sin, quod cuique privatim opus sit, id modo accipi velint; opus esse nihil invidiosa continuatione.« Liv. VI, 39. »Batavi - praemisere, qui Herennio Gallo mandata cohortium exponeret: nullum sibi bellum adversus Romanos, pro quibus totiens bellassent. Longa atque irrita militia fessis patriae atque otii cupidinem esse. Si nemo obsisteret, innoxium iter fore; sin arma occurrant, ferro viam inventuros.<< Tacit. Hist. IV, 20. »Quod si vultum tibi, si incessum fingeres, quo gravior viderere, non esses tui > similis; verba tu fingas, et ea dicas, quae non sententias, aut etiam, ut vestitum, sic sententiam habeas, aliam domesticam, aliam forensem, ut in fronte ostentatio sit, intus veritas occultetur«? Cic. de Fin. II, 24, 77.

Liceat his unum insuper e Ciceronis libris de Officiis addere locum (III, 19, 75.), ubi haec leguntur: >>Itaque si vir bonus habeat hanc vim, ut, si digitis concrepuerit, possit in locupletium testamenta nomen eius inrepere, hac vi non utatur, ne si exploratum quidem habeat, id omnino neminem umquam suspicaturum. At dares hanc vim M. Crasso, ut digitorum percussione heres posset scriptus esse, qui re vera non esset heres: in foro, mihi crede, saltaret.<< In his verbis Tò dares Ernestius existimat philosophi incuria positum esse pro

dedisses; sed contra pugnat Heusingerus, Gernhardusque insuper haec addit: »Tenendum est, eadem differentia, qua dixeris, si des saltet, et, si dederis saltet, dici, si dares (non dabis autem)

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

saltaret, et,

si dedisses (non dedisti autem) - saltaret.<< Inde quoque ex parte saltem adparet, quid differat inter imperfectum et plusquamperfectum coniunctivi; quod quo magis eluceat, adiungimus Livii locum (IV, 38.), ubi haec exstant: »Nec dubium, si pauci simul obire omnia possent, terga daturi hostes fuerint.« Quis est, qui non intelligat, his verbis: si pauci simul obire omnia possent; universalem contineri enuntiationem, quae verbo possent in potuissent mutato non nisi ad illos referretur, de quibus in reliqua oratione sermo est. Sic quoque Cicero (de Offic. II, 4, 12.), »Neque enim valetudinis curatio, inquit, neque navigatio, neque agricultura', sine hominum opera ulla esse potuisset «; quam lectionem si retinemus, illud intelligendum est tempus, qua primum navigare instituerunt; sin cum Ernestio posset legendum censemus, sive nunc sive umquam supplendum est.

Interdum praesens coniunctivi illis quoque inservit exprimendis, quae, ad rem aliquam illustrandam ficta, quamvis ipsa numquam eventura adpareat, tamen, quo minus ut talia cogitentur, nihil obstat. Id sane in Ciceronis (de Fin. IV, 22, 60.) cadit locum, ubi, »>Quid si reviviscant, inquit, et ita tecum loquantur.<<

Coniunctivum modum, adseruimus, quoque adhiberi, si aliorum proponatur sententia. Huius vero rei ratio duplex est. Etenim potest quis aliorum sententiam vel ita referre, ut tota ex eorum adhuc pendeat mente, vel etiam tamquam tritam proponere atque usu confirmatam, quamque ipse iam fecerit suam. Prior si locum habet ratio, imperfectum coniunctivi poni solet; si posterior, praesens: hoc vero tum quoque ad enuntiationem conformandam requiri, quum de tempore futuro sermo

sit, ut in his Horatii verbis (Sat. II, 3, 163.): >>Negabit (Craterus), quod latus aut renes morbo tententur acuto«; quibus Crateri sententia continetur, per se patet. Iam adparebit, qua de causa in sequentibus locis modo praesens coniunctivi positum sit, modo imperfectum. »Dicunt, adpetitionem animi moveri, quum aliquid ei secundum naturam esse videatur. Omnium autem eorum commodorum longe praestantissimum esse, quod honestum esset atque laudabile: - omniaque, quae dura, difficilia, adversa videantur, ea virtutibus his, quibus a natura essemus ornati, obțeri posse. Ad summam, ea, quae Zeno aestimanda, et sumenda, et apta naturae esse dixit, eadem illi bona adpellant: vitam autem beatam illi eam, quae constaret 1) ex his rebus, quas dixi, aut plurimis, aut gravissimis. « Cic. de Fin. IV, 21, 59. >>Additur etiam, quidquid valde utile sit, id fieri honestum, etiamsi antea non videretur.« Id. de Offic. III, 29, 103. >>Nec verum est, quod dicitur a quibusdam, propter necessitatem vitae, quod ea, quae natura desideraret, consequi sine aliis non possemus, idcirco initam esse cum hominibus societatem.<< Id. ibid. I, 44, 88. >>Panaetius quidem Africanum solitum, ait, dicere, ut equos

domitoribus tradere soleant, ut his facilioribus possint uti, sic homines - tamquam in gyrum rationis et doctrinae duci oportere, ut perspicerent humanarum rerum imbecillitatem, varietatemque fortunae.<< Id. ibid. I, 26, 90. In nonnullis quidem codicibus pro soleant exstat solent. >>At, inquit Gernhardus, hic indicativus non debebat placere Heusingero. Etenim si id, quod equos tradere solent domitoribus, non nisi ex Africani sententia verum esset, scripsisset ut solerent; sed quoniam illud tritum est et usu confirmatum, praesens tempus adhibuit, coniunctivum tamen: quod si solent dedisset, haec Ciceronis verba essent, non Africani a Panaetio proposita.<<

1) Ex eorum nimirum sententia.

Haud igitur coniunctivi usus ex coniunctionibus aliaye orationis pendet parte, sed e sensu enuntiationumque nexu; eaque de causa non est, quod miremur, indicativum cum coniunctivo in hoc Ciceronis loco inveniri coniunctum: »Esto: fecerit, si ita vis, Torquatus propter suas utilitates: num etiam collega P. Decius, princeps in ea familia consulatus, quum se devoverct, et equo admisso in mediam arcem Latinorum irruebat, aliquid de suis voluptatibus cogitabat«? de Fin. II, 19, 61. Cuius quidem loci rationem optime explicat Goerenzius, qui, »Devoveret, inquit, non tam coniunctivus est, quam optativus; et autem pro et ita accipienda est. Vertas, als er sich dem Tode weihen wollte, und so mit verhängtem Zügel sich stürzte. Et autem et que, si et ita valent, disparia saepe et tempora et modos iungunt. Neque in v. devovere tam devotionis caerimonia, quam consilium, resque ipsa cogitanda est.<<

IX.

ODARUM KLOPSTOCKII ILLIUS,

QUAE

DER BACH

INSCRIPTA EST,

INTERPRETATIO.

MDCCCXVIII.

In

In auctorum veterum classicorum scriptis pertractandis ratio, quam sequamur, duplex est; aut enim id spectamus, ut eis diligentius evolvendis nostrum ipsius animum magis magisque excolamus, sensuque pulchri im

« AnteriorContinuar »