Imagens das páginas
PDF
ePub
[graphic]
[graphic]

suæ dioceses visitaverit, licitum sit ei postea, prius A.D. 1250, tamen suffraganeorum suorum requisito consilio, ipsius diffinitione super hoc habita coram eis quæ in scriptis redigi volumus, ut possint esse aliis nota, visitationem per eandem provinciam recitare, juxta modum superius annotatum. Et si non interveniat in hoc suffraganeorum ipsorum assensus, illam semper providentiam adhibendo, ut in posterioribus visitationibus illis, illas ecclesias illosque cleros et populos prius visitet qui non fuerant ab eo in prioribus visitati; nisi magis sit aliis visitationis officium oportunum. Sane hujusmodi impensurus officium pro[po]sito verbo Dei quærat de vita et conversatione ministrantium in ecclesiis, et Divino cultui deputatis; ac cæteris quæ ad officium ipsum spectant, absque contradictione et exactione qualibet juramenti, ad ipsorum emendationem per salubria monita, nunc levia, nune aspera, juxta datam a Deo sibi prudentiam diligenter intendens. Quod si de aliquibus orta fuerit infamia contra eos, ordinariis ipsarum, ut super his solempniter inquirant, denuntiet, si viderit expedire. Notoria vero crimina, quæ examinatione non egeant, cum super his merito notari possit possit ordinariorum negligentia eorundem, libere corrigat, poenam de illis debitam infligendo. Procurationes autem recipiat; nullam autem pecuniam, ipse vel aliquis de familia sua, occasione alicujus officii vel consuetudinis, seu quolibet alio modo earum nomine; sed in victualibus tantum recipiat moderatas. Caveant insuper, ne ipse vel quisquam suorum munus, quodcunque sic vel qualitercunque offeratur præsumat recipere; ut non quæ sua sunt videantur Philipp. quærere, sed1 quæ Jesu Christi. Quod si fuerit contra præsumptum, recipiens maledictionem inveniat; a qua nunquam nisi duplum restituat liberetur. Volumus enim in his fraudem quamlibet penitus evitari. Hanc autem visitandi formam ab universis etiam episcopis 1 sed] si, MS.

ii. 21.

[graphic]

A.D. 1250. aliisque prælatis, ordinario jure suos subditos visitantibus, plene observari præcipimus; salvis

f. 98.

Answer of

to this.

super hoc

rationabilibus et approbatis religiosorum consuetudinibus et regularibus institutis.

94.

Responsiones episcopi.

Ad hoc quod dominus archiepiscopus monet domithe bishop num Londoniensem,1 ut mandatum suum directum of London priori Sanctæ Trinitatis revocet; petit dominus Londoniensis, ut exhibeatur ei illud mandatum, in quo si fuerit aliquid corrigendum vel revocandum, paratus est illud facere quatenus fuerit de jure faciendum.

Petit dominus Londoniensis, ut idem una cum ipso eligant quatuor viros probos, fide dignos et jurisperitos, et ipse una cum quinto communiter electo audiant rationes domini episcopi pro se et subditis suæ ecclesiæ, et rationes domini Cantuariensis circa factum visitationis, et terminent negotium, si fieri possit, cum pace. Et si non conveniant in unam sententiam, consulant dominum Papam, et expectetur ejus diffinitio.

Aliter. Petit dominus episcopus, quod dominus archiepiscopus de facto revocet quod de facto fecit, circa sententias suas, per legitimas appellationes præventas; et medio tempore quiescat ab executione visitationis insolita; et faciat convocationem de fratribus et coepiscopis, et habito consilio eorum et deliberatione cum ipsis, fiat provisio quid faciendum sit, cum justitia, pace, et honestate ipsius archiepiscopi et subditorum. Et ipse episcopus cum subditis suis formam providendam recipiet et observabit uniformiter cum fratribus coepiscopis suis; et si fuerit dissensio inter episcopos, promittit pro se, quod majori et saniori parti adhærebit.

Aliter. Petit dominus Londoniensis, quod facta revocatione sententiarum suarum, sicut superius petitum

1 Fulk Basset.

[graphic]
[graphic]

est, dominus archiepiscopus procedat ad visitationem A.D. 1250. reliquorum episcoporum provinciæ, sicut fecit in visi- f. 98 b. tatione personæ; et subdito[s] suos dimittat in pace, donec dominus Papa consultus post audita et intellecta gravamina ecclesiarum ordinet expresse quid sit in talibus finaliter agendum.

Notandum quoque, quod præcise denegavit archiepiscopus tam episcopo quam canonicis copiam sui autentici.

95.

Eventus infortunii transmarini secundum Templari- f. 102. orum1 mandatum.

of Man

and the

post sourah, rex capture of

A.D. 1250.

Felices eventus, qui nuper domino regi Francia Account of successerunt de hostibus fidei Christianæ, dilectioni the battle vestræ declarare cupientes, significamus quod adquisitionem terræ et civitatis Damiatæ dominus per totam æstatem in castris moram faciens, Nili S. Louis, inundatione elapsa, consilio prudentum experientiam regionis habentium, vicesimo secundo mensis Novembris castra movit cum exercitu suo et stolio magno navium victualia sursum per flumen deferentium. Versus Babiloniam procedens citra flumen quod versus Staneos labitur castra fixit, profundum non valens fluminis pertransire, ad obturandum alveum fluminis quod erat ex magno Nili fluvio derivatum, et construendum pontes per quos posset habere aditus ad hostes; efficaciter operari continuo faciens, quia hostes Sarraceni, in opposita parte fluminis collecti, erectis fundibulis et machinis pluribus opus destruere et prohibere conabantur, non modi temporis ibidem operam amisit et labores. Mutato igitur consilio ac proposito, domi

[blocks in formation]
[graphic]

A.D. 1250. nus rex cum fratribus suis Atrabatensi, Pictavensi, et
Andegavensi comitibus, Hospitalariis, Templariis, et
aliis pluribus baronibus militibus secum assumptis, per
locum sibi a quodam Sarraceno revelatum, relicta nos-
tris et Hospitali Theutonicorum, duci Burgundiæ et
comiti Britanniæ ac aliis custodia castrorum, octavo die
mensis Februarii media nocte aquam fluminis per-
transivit. Inde juxta deliberationem præhabitam ad
castrum Babiloniæ plane procedens, ipsa castra cum
maxima strage perfidorum adhuc in lectis jacentium
occupavit. Porro dominus comes Atrabatensis cum
Templariis, baronibus, et militibus pluribus, inter quos
erat Willelmus Longa Spata, quasi præpollens probi-
tate et animositate, licet dictus comes de convitiis et
præsumptione ab ipsis, qui in bellicis negotiis sensus
haberent exercitatos, civiliter satis corriperetur, et per
festinum nuntium a rege destinatum instanter revoca-
retur, tamen major sibi se, versus casale quod Mansora
dicitur currentes obviam habuerunt ibi omnem paga-
norum fortitudinem, cum quibus valido conflictu armo-
rum præliantes per totam diem laborarunt. Tandem
prævalente hostium fortitudine, adeo oppressi et af-
flicti fuerunt graviter, quod in illo bello comite elapso
plures ex baronibus ac militibus et Templariis misera-
biliter ceciderunt, immo fere omnes.
Willelmus quoque

Longa Spata, qui in illo certamine nomen æternæ
benedictionis sibi adquisivit, cum suis migravit ab hoc
mundo, præmia martirii in cælis adepturus. Ipse
etiam. rex interim in castris optentis subsistens cum
suis crudeles impetus et læsiones non modicas ipsa
die [sustulit], quia elevatum est cor Soldani et sui
alacres ex successibus suis et victoria audaciores effecti
sunt.

Proxima autem sequenti die, scilicet Veneris, unde-
cima mensis, de sua læti sospitate sed de suorum casu
tristes, amiserant enim de suis præstantioribus multi-
tudinem magnam, convocato omni potentatu suo et

[ocr errors]
[graphic]
[graphic]

exhortationibus mutuis iterum fortiores convenerunt, A.D. 1250. et undique, scilicet per terram et aquam, insultus terribiles fecerunt in exercitum Christianum. Et cum lanceis et gladiis ac telis variis accedentes, undique a mane usque ad vesperam velut pluviam sagittas mittendo, non cessaverunt persequi resistentes Christianos, usque ad liceas cominus impetuose nimis accedentes et ipsa regis castra impetentes. Divino tamen juvante auxilio hostes dampnificati de suis majoribus et melioribus gladio peremptis ultra quatuor milia amiserunt. In die vero quando istos rumores audivimus, gavisi sumus quam plurimum super victoria et regis successibus. Veruntamen ex aliis casibus qui a latere evenerunt non potuimus non dolere. Fames enim consequenter invaluit intolerabilis, quia mare nondum aptum fuerat ad navigandum, nec poterant cibaria deferri vel ad Damiatam per mare, vel ad exercitum per Nilum, qui ab hostibus diligenter sagittariis nocte dieque custodiebatur et viriliter defendebatur. In montibus et convallibus latentes inimici omnes vias et semitas observabant, qui iccirco nostris formidabiliores extiterant, quia tela habebant venenata cum igne Græco. Unde nostrates penuriam cibariorum non modicam in exercitu sustinebant; contabuerunt igitur fame et defecerunt tam equi quam homines; et qui prius fortes et audaces fuerant, jam debiles effecti miserabiliter languerunt.

Tandem vero peccatis nostris exigentibus cithara spei nostræ versa est in luctum, gaudiumque quod dolore permixtum gerebamus in lamentabilem exitum est consummatum. Conturbari merito tenentur viscera fidelium hoc audientium et oculi lacrimis inundare; Dominus enim quasi hostis ipse Deus confregit et præcipitavit coronam ecclesiæ universalis, robur scilicet

et prosperitatem Franciæ; contrivitque fundamentum Rom. xi.

et gloriam legis Christianæ et fidei. O Deus, Cujus 33. investigabiles via sunt et abissus multa judicia, nonne Ps. xxxv. Q 3006.

N

6.

« AnteriorContinuar »