Imagens das páginas
PDF
ePub

tionem autem imperiumque inter se diversa fuisse, quamquam differentiam inter ea intercedentem non accurate definire possumus, multis locis edocemur 1).

Praetor igitur, quum in magistratibus maioribus numeraretur, iurisdictionem habebat imperiumque, totiusque potestatis ipsi concessae ratio his tribus exprimebatur verbis, do, dico, addico. Praetor nimirum dabat iudicem, dicebat ius, addicebat rem in iure (i. e. coram praetore) cessam, et bona sub hasta vendita plus licitantibus 2). Ad iurisdictionem non nisi ius dicendi per

habebant imperium. Minores magistratus habebant et ipsi mixtum imperium, et aliquam coercitionem ad tuendam iurisdictionem suam; sed sicut non habebant plenam et excellentem iurisdictionem, ita non habebant plenum et excellens imperium. Idcirco hi sine imperio esse dicebantur, quia cum illis comparati propemodum non videbantur imperium habere. Illi contra imperium habere dicebantur, cum imperio esse, imperio uti, pro imperio suo aliquid agere." Averan. 1. c. C. IV. 10 sq.

1),,Ea, quae magis imperii sunt, quam iurisdictionis, magistratus municipalis facere non potest. Magistratibus municipalibus itaque non permittitur in integrum restituere, aut bona rei servandae causa iubere possidere, vel legatorum servandorum causa." Pandect. L. 50. tit. 1. fr. 26. cf. L. 1. tit. 21. fr. 5. et L. 2. tit. 1. fr. 4. Disputat de hac re Averanius quoque, qui,,,Enimvero, inquit (L. I. C. IV. 5.), distinguitur a iurisdictione mixtum imperium; et, licet in iure nostro propter inseparabilem coniunctionem, et quasi quandam individuam societatem et nominum communicationem, alterum pro altero accipiatur; tamen omnino diversa est a mixto imperio iurisdictio. Et quamvis Magistratus habeat utrumque, tamen aliquando exercet iurisdictionem, aliquando mixtum imperium; et quaedam facit vi iurisdictionis suae, in quibus non exercet imperium; quaedam facit vi imperii, ad quae facienda non sufficit iurisdictio."

ubi,

2) Haec verba spectat Ovidius in Fast. L. I, 47, „Ille, inquit, nefastus erit, per quem tria verba silentur.“ ef, Varro de L. L. V, 7. p. 45.,,Hinc fasti dics, verba legitima sine piaculo praetoribus licet fari.

quibus certa
Ab hoc ne-

!

tinebat potestas; at vero quum iudicem daret atque res bonaque addiceret, id pro imperio fecisse putandus est.

Verum enim vero auctio semper erat venditio publica, quae hasta posita per praeconem fiebat, ita ut res ei subiectae plurimum licitantibus a magistratu addicerentur 1). Haec igitur addictio quum non nisi imperii, quo magistratus ille ornatus erat, vi fieret, iam adparet, hoc ipsum imperium a Tibullo respici, quum bonorum paternorum auctionis lege vendendorum consilio capto dicit,

Ite sub imperium sub titulumque, Lares!

Hasta autem quum in auctionibus poneretur, eique venundanda subiicerentur, propterea quod ipsa, quoties Romae pars aliqua imperii aut iurisdictionis, adeo et potestatis summae, exerceretur, signi adhiberetur loco 2), haud profecto est, cur miremur, illam a Iuvenale ea ipsa de causa dominae adpellatione esse insignitam.

2) Adnot. ad Cicer. Orat. pro T. Annio Milone c. 13. Cicero ibi 33), Sextum Clodium, P. Clodii scribam, alloquutus, postquam dixerat: »Tu P. Clodii cruentum cadaver eiecisti domo; tu in publicum abiecisti; tu spoliatum imaginibus, exsequiis, pompa, laudatione, infelicissimis lignis semiustulatum, nocturnis canibus dilacerandum

fasti, quibus diebus ea fari ius non est; et si fati sunt, piaculum faciunt."

1),,Ius auctionis earum rerum fuit, quae publice per pracconem sub hasta praesente et addicente magistratu venderentur: in auctionibus enim ei, qui plurimum auget, res addicitur. Et quoniam ex auctione illa dominium sibi iustum in eam rem comparant, hinc etiam auctoritas ius auctione quaesitum dicitur, et auctor is appellatur, a quo quis auctoritatem, id est, ius dominii in quampiam rem accepit." Sigonius de Ant. Iur. Pop. Rom. Tom. I. L. I. c. 11. P. 149.

2) Sigon. 1. c. Tom. II. de Iudiciis L. I. c. 7. p. 419.

[ocr errors][merged small]
[ocr errors]

reliquisti, ita quidem pergit: Qua re etsi nefarie fecisti, tamen, quoniam in meo inimico crudelitatem expromsisti tuam, laudare non possum, irasci certe non debeo. Ita Graevius e Ms. Erfurt. Alii legunt: Quam rem etsi necessario fecisti. At vero vix adparet, ut iam alii adnotaverunt, quae necessitas incubuerit id faciendi, nisi forte dicamus, Sextum populi tumultuantis insania compulsum fuisse, ut et cadaver eiiceret ambustumque relinqueret, vel eum vidisse, qui rempublicam omni scelere vexasset, ei prorsus honore sepulturae carendum esse. Heumannus tamen, deleta negatione non ante possum hunc esse verborum sensum contendit: >>Non po

tuisti non id facere in illo tumultu, neque adeo fecisti sponte ac libens. Quae autem necessario facimus, ob ea laudari non solemus. Verum enim vero quia tu meum inimicissimum ultus es, id factum non immerito laudarem, certe iniuste facerem, si tibi, inimici mei inimico, irascerer.<< -Hanc autem explicationem duri aliquid atque contorti habere, quis est, qui non videat? Ernesti sane, qui in editionis suae textu, quam rem etsi nefarie fecisti, typis exprimi curavit, reliquam vero huius periodi partem immutatam reliquit, in adnotationibus locum sic ordinandum atque constituendum censet: Quam rem etsi, quia nefarie fecisti, laudare non possum, tamen, quoniam in meo inimico crudelitatem expromsisti tuam, irasci certe non debeo; quae quidem series verborum licet maximopere probanda sit, tamen nimium quantum ab ea, quam in Mss. invenimus, recedit, ideoque vix admittenda videtur. Omnia plana fiunt atque perspicua, si duabus solis vocibus ante laudare non possum insertis, quarum altera ob praecedens etsi facile a librario pro superflua haberi atque inde omitti poterat, ita legimus: Quam rem etsi nefarie fecisti, tamen, quoniam in meo inimico crudelitatem expromsisti tuam, quamvis te laudare non possum, irasci certe non debeo.

3) Adnot. ad eiusdem orationis c. 31. 1) Cicero ibi adfirmans, Deorum nutu atque voluntate factum esse, ut Clodius periret, quia, quod circumstantiis expositis probatur, humano consilio Clodius non videretur tolli potuisse, illi vero rerum publicarum curam haberent, »>Est, est profecto, inquit, illa vis; neque in his corporibus, atque in hac imbecillitate nostra inest quiddam, quod vigeat et sentiat, et non inest in hoc tanto naturae tam praeclaro motu.<< Graevius horum verborum sensum se non intelligere confessus, non inest quiddam legendum censebat. Schellerus quoque in suis observationibus in priscos scriptores quosdam (p. 119), »>Locus hic, inquit, quantum iudico, sine sensu est. Ernestii explicatio bona est, sed quomodo e verbis Ciceronis, prout hic leguntur, erui possit, non video. Puto igitur, vel pro neque legendum atque, vel, quia duplex atque non bene sonaret, ante inest cum Graevio inserendum non, ut neque non inest dictum sit pro inest. Deinde post motu puto ponendum esse signum interrogationis: ut sit argumentatio a minori ad maius: in nobis inest quiddam cet. et in hoc tanto naturae motu non inest? « Offenderunt igitur VV. DD. in negatione neque, cuius, quam quidem hoc loco habeat, vim non perspexerunt, quamque ad alteram tantummodo argumentationis partem traxerunt, quum ad totam ratiocinationem referri debeat. Id sane, quum inde loci illius sensus plane pendeat, accuratius explicandum est. - Nemo profecto est, qui ig noret, interrogationem saepe negationis locum obtinere: quod quidem pluribus exemplis confirmari adeo supervacaneum videtur, ut non nisi unum huc pertinentem locum adponamus, ubi Cicero (de Fin. Bon. et Mal. II, 26), »Id (ut post mortem colatur), inquit, testamento cavebit is, qui vobis quasi oraculum ediderit, nihil ad nos pertinere post mortem?« Sententiam vero his ver

1) Vid. Ind. Lect. an. MDCCCXIII.

bis subiectam, hac interrogationis forma enuntiatam, multo fortiorem continere negationem, quam si Cicero dixisset: Minime id testamento cavebit is, qui vobis quasi oraculum edidit, nihil ad nos pertinere post mortem; quis est, qui non intelligat? Quod si igitur enuntiationibus iaterrogationis forma negandi vis interdum additur, cum eo, de quo iam disputatur, loco, etiam quoad argumentandi rationem, is conferri potest, ubi Cicero (Quaest. Tuscul. I, 14), »>Ergo arbores, inquit, seret diligens agricola, quarum adspiciet baccam ipse numquam: vir magnus leges, instituta, rempublicam non seret?«<

quorum quidem verborum hunc sensum esse: minime fieri potest, ut diligens agricola arbores serat, quarum baccam ipse numquam adspiciet, vir vero magnus leges, instituta, rem publicam non serat; sua sponte patet. Iam vero loci, de quo quaeritur, constructionem sequuutus, Cicero, nisi omnia nos fallunt, scribere quoque potuisset: Haudquaquam arbores seret diligens agricola, quarum adspiciet baccam ipse numquam, et vir magnus leges, instituta, rempublicam non seret: sicut illius loci sententia per interrogationem quoque sic potuisset efferri: In his corporibus atque in hac imbecillitate nostra inest quiddam, quod vigeat et sentiat, et non inest in hoc tanto naturae tam praeclaro motu? Sensus semper unus idemque est, hic scilicet: minime fieri potest, ut in his corporibus insit quiddam, quod vigeat et sentiat, et non insit in hoc tanto naturae tam praeclaro motu; quemadmodum quoque hunc locum in Bibliothek der neuesten Literatur, Zürich, III. B. 2. St. Chil. 31. explicatum accepimus; brevius adhuc: Non potest in his corporibus quiddam, quod vigeat et sentiat, et non inesse in hoc tanto naturae tam praeclaro motu. Tenendum modo, ut monuimus, hoc est, negationem neque non ad unam alteramye propositionis partem, sed ad totam ratiocinationem esse referendam.

[ocr errors]
[ocr errors]

inesse

[ocr errors]
« AnteriorContinuar »