Imagens das páginas
PDF
ePub

prior unda et populus, qui sequitur igitur non ad lecticam referenda sunt, sed potius ad pauperes pedibus incedentes, quos non solum turba ipsos antecedens morabatur, sed populus quoque eos sequens, quem, ne ab instantibus urgentibusque laederentur, semper debebant respicere, retardabat.

7) Adnotat. ad Iuvenal. Satir. VI, 542 sqq. *) Hi versus, quibus poeta superstitionem mulierum Romanarum perstringit, quae Iudaearum etiam vaticinationibus aures praebeant, in Ruperti editione ita exscripti

sunt:

Quum dedit ille (Isidis sacerdos) locum, cophino foe-
noque relicto,
Arcanam Iudaea tremens mendicat in aurem,
Interpres legum Solymarum, et magna sacerdos
Arboris, ac summi fida internuntia coeli;

Implet et illa manum, sed parcius aere minuto.
Qualiacunque voles Iudaei somnia vendunt,

[ocr errors]

Ultimis vero duobus versibus haec addita est explicatio: »Implet et illa Iudaea s. sacerdos sibi manum praedicendo futura, sed parcius quam manus sacerdotum Isidis, et clam (leg. procul dubio, quam sacerdos Isidis sc. sibi manum implet) aere minuto, tridentibus, quadrantibus. Fallaces vero Iudaei pro mercede ad consulentis votum et somnia aliorum interpretantur, et quae ipsi somniaverint confingunt.<< At sane hoc loco de somniis proprie sic dictis nec sermo est, neque esse potest: quodsi enim quoque inveniantur, qui non solum suis propriis, sed eorum etiam, quibuscum vel cognatione, vel affinitate, vel amicitia coniuncti sunt, somniis fata sua praemoneri credant, haudquaquam tamen verisimile est, umquam fuisse, qui hominum non solum prorsus sibi ignotorum, sed tam abiectorum somnia quidquam

1) Vid. Ind. Lect. an. MDCCCXIV.

ad se pertinere censuerint.

parcius:

Interpungendum est post

Implet et illa manus; sed parcius: aere minuto Qualiacunque voles Iudaei somnia vendunt.. Implet et illa manus, sed parcius: haec verba sententiam iam absolvunt, et sequentibus causa additur, quam propter Iudaea manum parcius impleat: quia scilicet Iudaei, quaecunque voles, somnia, aere minuto s. parvo pretio vendunt, teque omnia, quae optas desiderasque, tamquam a fatis destinata vel minutissima mercede contenti sperare iubent. Somnia enim hoc loco spes vanas esse, quae in consulentibus Iudaeos promissorum fallacia excitantur alunturque, quo sensu saepissime haec vox adhibetur, non est, quod multis verbis demonstremus.

8) Adnotat. ad Sat. VII, 43 sq. 1) Ibi Iuvenalis miseram poetarum reliquorumque literarum studio deditorum virorum, qui a divitibus vel plane negligantur, vel, laudibus quamvis ornati atque celebrati, nulla tamen ab iis pecunia iuventur, conditionem verbis depingens gravissimis,

Scit (patronus s. dives recitaturis), inquit, dare libertos extrema in parte sedentes Ordinis, et magnas comitum disponere voces.

Priora prorsus clara sunt, et a Rupertio optime exposita; a vero autem nobis aberrare videtur Vir doctissimus, adfirmans, rò disponere idem esse, quod praeparare, vel commovere, signo concinendi dato a μɛooxógwu: suam enim propriam significationem, si quid videmus, illa vox hoc loco obtinet, explicandaque per ordinare s. ordine aliquo adhibito in diversis partibus ponere (quo sensu etiam a Quinctiliano haec dictio adhibita esse videtur, qui Instit. Orat. IV, 2, 37. >>Quae quidem virtus, inquit, pronuntiationem rei aperte et plane.

1) Vid. Ind. Lect. ciusdem anni.

[ocr errors]

narrandae accommodandi negligitur a plurimis, qui, ad clamorem dispositae, vel etiam forte circumfusae multitudinis compositi, non ferunt illud intentionis silentium : nee sibi diserti videntur, nisi omnia tumultu ac vociferatione concusserint). Magnae comitum voces vero sunt clientes magna voce acclamantes. Sensus igitur: Dives mittit poetae recitaturo clientes suos, qui alta voce ei adplaudant, quorumque acclamatione reliqui auditores ad ipsorum exemplum imitandum excitentur. ponere igitur idem est quod ad disponendum mittere.

9) De adverbiis interr. num et numquid, ipsorumque usu. 1)

Quod si grammaticorum diligentia in linguarum praeceptis ex usu consuetudineque loquendi constituendis tradendisque quam maxime laudanda est, tamen si ad argutias descendere videntur, caute admodum illos sequi atque diligenter inquirere debemus, num, quae ab illis traduntur, linguarum naturae indolique conveniant, necne. Sic e. g. ipse Gesnerus in Thesauro L. L. sub v. num docet, hanc particulam adverbium esse interrogandi, cui negatio subintelligatur. Addit ille quidem, nonnullos putare, num interdum pro anne s. nonne poni, e. g. apud Ciceronem pro Ligar. 10, 29; at vero etiam ibi negativam responsionem intelligi, si omnia accurate expendantur, neminem fugere posse adfirmat. Idem Heindorfius tradit ad Hor. Satir. I, 2, 114. ubi, »Num, inquit, wie hier überall nur in Fragen, auf welche eine verneinende Antwort erwartet wird, (doch wohl nicht?) ausser nach dubito, quaero u. dergl., oder wo es für utrum steht mit folgendem an, und in numquid, wo es bloss fragt ohne negative Kraft.« Quod quidem etiamsi saepissime ita se habeat, tamen non in eas tantummodo cadit interrogationes, quae a particula num

1) Vid. Ind. Lect. an. MDCCCXVI.

pendent, sed in omnes fere absolute positas, idque ipsa particula numquid adiecta, quum, ut alio iam monuimus loco 1), sententiae negantes interrogationis forma enuntiatae multo fortius negare soleant, quam si, hac forma. omissa, simpliciter ut negantes efferuntur, id quod ex sequentibus adparebit locis. »>Quid? idemne potest esse dies saepius, qui semel fuit?« Cic. de Fin. II, 31, 102.

>>Primum in nostrane potestate est, quid meminerimus?« Ibid. II, 31, 102. »Numquid Pomponius istis audiret leviora, pater si viveret?« Hor. Satir. I, 4, 136. >>De iis autem rebus, quae in philosophia versantur, numquid est, quod quisquam divinorum aut respondere soleat, aut consuli, quid bonum, quid malum, quid neutrum?« Cic. de Divin. II, 4. »Id testamento cavebit is, qui vobis quasi oraculum ediderit, nihil ad nos pertinere post mortem?« Cic. de Fin. II, 26. »Potestne igitur earum rerum, quae nihil habent rationis, quare futurae sint, ulla esse praesensio? Quid est enim aliud fors, quid fortuna, quid casus, quid eventus, nisi quum sic aliquid cecidit, sic evenit, ut vel non cadere atque evenire, vel aliter cadere atque evenire potuerit?« Cic. de Divin. H, 6. Omnes has interrogationes in negationes mutari posse, quia eiusmodi versantur in rebus, quas negari necesse sit, quis est, qui non videat? Eo quoque, nisi prorsus fallimur, referendum est, quod particula nisi ad vernaculum als exprimendum non post negationes tantum, sed in interrogationibus quoque adhibetur. Tò num vero interdum simpliciter modo interrogare, ex locis adparet iam adponendis. »PARM. Age modo. Nunc tibi patent fores, quia istam ducis. GNATHO. Num quem evocari hinc vis foras?« Terent. Eun. II, 2, 52. — Num qui numi exciderunt tibi, here, quod sic terram obtuere?« Plaut. Bacchid. IV, 4, 17. »Num illi molestae quidpiam hae sunt nuptiae, propter huiusce

1) v. p. 207.

hospitis consuetudinem?« Ter. Andr. II, 6, 7. — »Num immemores discipuli?« Ibid. III, 1, 19. Haudquaquam tamen volumus infitiari, particula num interrogationi praeposita saepissime ob graviorem fortasse sonum, quo pronuntiari potest, vel admirationem quandam, vel dubitationem, vel spem quoque exprimi, fore ut res, de qua quaeritur, possit negari, cui rei in lingua vernacula adverbia wohl, vielleicht, doch wohl nicht, inserviunt.

10) De pronomine ipse aliis pronominibus adiuncto 1).

Pronomen ipse aliis saepe invenitur adiunctum pronominibus: quo vero illud tum ponendum sit casu, atque num in eo cum adposito pronomine convenire debeat, necne, Grammaticorum praecipui numquam non addubitavere, et ne nunc quidem lis illa prorsus diiudicata est. Iam ut eo accuratius, quid hac de re statuendum, quaeve eius ratio praeferenda sit, numque semper eandem, an interdum alteram quoque sequi debeamus, intelligi possit, non absonum erit, ea colligere atque uni obtutui subiicere, quae VV. DD. de illa pronominum structura censuerunt monenda. Manutius quidem ad haec Ciceronis verba: Reliquas vero partes diei tu consummebas his delectationibus, quas tibi ipsi ad arbitrium compararas 2): »Quinque libri veteres, inquit, tibi ipse, quod nonnullis placuit (et ab Ernesto optimo suo iure receptum est), ut Ciceroni magis usitatum. Ego utrumque probo.< Dukerus quoque, de hac re disputans, ad haec Flori de bello sociali ibi quidem agentis verba: Quid hac clade tristius? quid calamitosius? quum regum et gentium arbiter populus ipsum se regere non posset, ut victrix Asiae Europaeque a Corfinio Roma peteretur 3); »Observarunt Docti, inquit, pronomen ipse

1) Vid. Ind. Pracl, an. MDCCCXVIII.
2) Epist. ad Div. VII, 1.

3) Epit. Rer. Rom. III, 18.

P. 583.

« AnteriorContinuar »