Imagens das páginas
PDF
ePub
[graphic]

14 March et nondum de his judicium protulistis nec emendationes fieri fecistis, utrumque secundum rerum contenGesta Ab- tarum qualitates vobis mandamus, quod in crastino Dominicæ mediæ Quadragesimæ loco quo volueritis conveniatis ad judicium inde proferendum et emendationem faciendam; et scire faciatis abbati prædicto et eidem Gaufrido quod tunc coram vobis compareant loco prædicto ad audiendum inde judicium et ad parendum considerationi vestræ super prædictis. In cujus rei testimonium has literas nostras vobis mittimus patentes.

Teste me ipso apud Westmonasterium decimo quarto die Martii, anno regni nostri trigesimo septimo.

119.

Innocentius quartus, episcopus, etc., salutem et Apostolicam benedictionem.

Cum, sicut accepimus, abbates, priores, et monachi ordinis Sancti Benedicti tuæ civitatis et diocesis statuta pro reformatione ipsius ordinis a felicis recordationis Gregorio ix. prædecessore nostro edita, quæ tibi sub bulla nostra non retinenda sed transcribenda, ut firming the exinde certior habearis, transmittimus, non observent; the Bene- fraternitati tuæ per Apostolica scripta in virtute obedientiæ firmiter præcipiendo mandamus, quatinus, 15 March inquisita super hoc per te ac per alios diligentius veritate, statuta ipsa facias ab universis personis ejusdem ordinis prædictæ civitatis et diocesis, tam exemptis quam non exemptis, exacta diligentia observari ; in transgressores eorum rigorem [exercens] ecclesiasticæ ultionis, non obstante si eisdem abbatibus, prioribus, aut monachis, vel eorum collegiis quod excommunicari, suspendi, aut interdici non valeant a sede Apostolica sit indultum, sive quibuscunque indulgentiis, privilegiis, libertatibus, immunitatibus, seu literis Apostolicis optentis vel etiam optinendis, et quibuslibet aliis per

[graphic]

quæ hoc impediri valeat vel differri, et de quibus vel A.D. 1253. quorumlibet ordinibus vel locis aut eorum nominibus in præsentibus specialem aut expressam oporteat fieri mentionem, renuntians dispensationes vel absolutiones super mitigatione vel transgressione statutorum ipsorum quibuscunque absque speciali sedis Apostolicæ auctoritate concessas vel in posterum concedendas nullius existere firmitatis. Per te quoque in tua civitate et diocesi volumus diligenter inquiri, si quæ dictarum personarum ipsa statuta hactenus non servarunt; et si quas istarum inveneris eadem non servasse, nobis tuis literis studeas fideliter intimare, contradicentes per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo.

Data Perusii, idus Martii, Pontificatus nostri anno decimo.

120.

Innovatio1 statutorum Gregorii noni Papæ super f. 113. reformatione Nigri Ordinis. Innocentius quartus.

the Benc

intersint

1. Inprimis statuimus, quod omnes monachi con- Reformed stituti infra abbatiam, exceptis infirmis et custodibus statutes for eorundem, mox ut audierint signum, relictis agendis dictines. omnibus, cum nihil divino sit operi præponendum, ad Ut omnes ecclesiam cum debita maturitate festinent, et cum divinis obtimore et reverentia Deo in ecclesia serviant; secun- sequiis in principio, dum regulam principium, medium, et finem horarum medio, et tenentes. Et ut in puritate conscientiæ et animi fine, excep tis qui in devotione Deo offerant sacrificium laudis fructum textu exlabiorum suorum. cipiuntur.

sionibus.

Singulis mensibus in monasteriis fiat omnium fra- De confestrum confessio generalis, ad quam omnes et singuli De Consine qualibet excusatione accedant ; et in prima Domi- munione nica mensis Corpori et Sanguini Domini nostri Jesu Corporis et Sanguinis Christi communicent. Quod si aliqua de causa duxerit Christi.

[blocks in formation]
[graphic]

A.D. 1253. aliquis abstinendum, causam abbati proprio vel priori, abbate absente, [seu poenitentiariis ab abbate deputatis,]1 non differat intimare, ut ejus judicio vel abstineat vel ad Communionem accedat.

De rigore

regularis.

Rigor disciplinæ servetur in capitulo; et silentium discipline in ecclesia, claustro, refectorio, et dormitorio teneatur; pœna transgressoribus secundum statuta regularia imponenda.

Quo modo

exponi ha

omnibus

nexa.

2. Omnibus autem ad religionem ingredi volentibus bet regula exponantur sæpius et specialius ista tria; scilicet obedientia, continentia, et sine proprio vivere; et quod ingressuris, cui tria ad hæc conversi et monachi sunt astricti. Et expresse sunt an- et specialiter dicatur, quod eis sub abbate vel priore ad hunc ingressum nec ipsi obligentur monasteriis, nec monasterium ipsis; et usque ad finem anni poterunt ipsi recedere ab ipso monasterio liberi, et monasterium ab ipsis liberari, si mores eorum abbati et conventui non placent. Et admittendis novitiis dura prædicentur et aspera; et eisdem admissis legatur regula pera præ- ter in anno probationis, terminis a beato Benedicto constitutis. Et novitiis fidelis deputetur instructor; et nulla eis omnino, donec professi fuerint, administratio committatur. Completo igitur probationis anno, novitii professionem statim faciant, et benedictionem recipiant. Ne pueri Quod si forte noluerint, mox recedant. Nullus autem qui ætatis suæ annum quintum annum quintum decimum [octavum decimum, in alio rotulo] non attigerit admittatur; nec de talibus admittendis professio ulla fiat.

Dura in gredientibus et as

dicentur.

admittan

tur.

De priorutibus.

3. Prioratus, decanatus, præposituræ, et cæteræ omnes administrationes gratis et absque ulla venalitate et pactione non nisi bonis et industriis monachis conferantur; et prioratus conventuales non nisi sacerdotibus committantur, [vel talibus qui infra annum promoveantur, qui si infra annum promoti non fuerint, prioratus amittant].3 Si quis autem monachus pro hujusmodi aliquid dedisse vel promisisse convictus

1 Secundum rotulum de Thine

mue.

2 ad] quod, MS.

3 In alio rotulo.

[graphic]

fuerit, simoniacus habeatur, [et a sic optento amo- A.D. 1253. veatur ;]1 et nunquam in ordine ipso dignitatem habeat vel honorem. Et si contra aliquem super hoc, apud diocesanum sive visitatores vel diffinitores, vehemens habeatur præsumptio, ipsum removeant a prioratu vel administratione qualibet sic optenta. Abbas vero qui vendiderit tanquam simoniacus puniatur. Si quis autem per interventum sæcularium personarum committi sibi obedientiam vel prioratum exposcat, nunquam illum optineat; sed nec alium infra annum.

stituantur

causa.

Conventuales quoque priores non destituantur sine Ut non decausa rationabili; puta si domorum dilapidatores, priores sine inobedientes, et rebelles; si incontinentes extiterint manifesta vel infames; vel si ad majorem dignitatem fuerint promovendi; vel ex alia manifestæ utilitatis causa. Quod et de minoribus prioribus volumus observari. Nec ullus prior literas confirmationis habeat, quod de suo prioratu vel obedientia non debeat amoveri; [quod si ita optenta fuerit, sit irrita ipso jure.]1

habeat

plures ab

4. Illud quoque districtius inhibemus, ne quis mona- Ne aliquis chus plures habeat abbatias, vel prioratus, vel abbatiam et prioratum, nec in pluribus monasteriis monachatum, batias vel Et qui administrationem habet in abbatia, exterius prioratus. nullam habeat, nisi forte interiori administratio sit

annexa.

solus in

5. Nec in aliquo prioratu sive grangia unus solus Ne quis monachus commoretur; sed illi, qui solus est, socius loco monachus adjungatur aut socii, si ipsius loci suppetunt monachus facultates. Alioquin revocetur ad claustrum; proviso tur. tamen, quod in eodem loco divina officia celebrentur honeste.

commore"

6. Cum autem abbas ballivam seu præposituram vel Ne balliva aliqua ad curam aliquorum reddituum alicui de fratribus com-firmam mittere voluerit, firmam cum ipso non faciat, nec committaplegios ab ipso recipiat vel requirat. Et abbas districte præcipiat his qui in administratione constituti fuerint,

1 In alio rotulo.

tur.

[graphic]

A.D. 1253. quod neminem concutiant vel calumpniam faciant, nec injuriis aut exactionibus indebitis opprimant, nec carius vendant ad terminum, nec contractus faciant inhonestos. Ut cessuri 7. De prioribus, obedientiariis, et monachis temporavel deceslem administrationem habentibus, ballivis seu præposuri resių. nent omnia sitis, in infirmitate gravi decumbentibus, statuimus, ut abbati qui ballivi administrationes suas et universa quæ habent de ipsis facta ratione sine mora confessione prævia resignent, et assignent abbati.

sunt.

De conformitate vestium et ciborum.

De ordi

natis refectionibus.

De ciphis et cultel ordinatis.

8. Circa qualitatem ciborum et habitus præcipimus observari, ut omnes monachi habeant vestes de uno vestiario; et comestionibus quæ per cameras solent fieri penitus interdictis, in uno refectorio, de una coquina, de uno pane, et de uno potu regulariter reficiantur, salva pitantia quæ ad majorem mensam ex certa causa deferri consuevit; nisi forte in infirmitorio vel seorsum comedant cum abbate. [In rotulo nostro. Abbas tamen in refectorio comedat cum illis, nisi propter honestos hospites mutet locum.]

Et

Ab idibus Septembris usque ad caput Quadragesimæ secundum regulam beati Benedicti reficiantur ad nonam; et in aliis temporibus secundum regulam eandem et eo moderamine ciborum quod describit regula. ordinatis pitantiis, si quando eas fieri contigerit, sint contenti; nec aliquis sibi in cibo et potu delicatiora parari vel extra deferri faciat, aut recipiat præsentata. Sed quicquid fuerit præsentatum, coram eo qui conventui præest deferatur; et ipse taliter provideat sive de his sive de aliis pitantiis, quod illorum confortet naturam, qui delicati vel debiles commode communibus uti non possunt.

9. In infirmitorio et refectorio, ciphis argenteis vel aureis, seu etiam pedem vel argenteum circulum vel aureum habentibus, non utantur; nec zonam vel cultellum cum ornatu auri vel argenti deferre1 licitum sit alicui vel habere.

1 deferre] deferri, MS.

« AnteriorContinuar »