Imagens das páginas
PDF
ePub
[graphic]
[graphic]
[graphic]

nostro ad guerram prædictam. Et prædictus Ed- A.D. 1254. wardus accipiet in uxorem Alienoram sororem ipsius regis Castellæ, quam prædicti nuntii nostri recipere debent nomine ipsius E[dwardi] de manu prædicti regis Castellæ; et nos eam dotabimus, secundum quod aliqua regina Angliæ melius dotata fuerit vel honorata; et assignabimus eidem Edwardo ad suam et uxoris suæ sustentationem, computatis tam terris sibi jam datis quam etiam dandis, quindecim milia marcarum, Et prædictus Edwardus debet venire ad ipsum regem Castellæ, ad recipiendum ab eo cingulum militare. Et hoc debet fieri infra proximum festum Sancti Johannis Baptistæ, in castello apud Burres,1 vel citra. Et nos dabimus Beatricem filiam nostram præfato regi, maritandam uni ex fratribus suis germanis, cui voluerit; dummodo idem rex Castellæ det eidem fratri suo tales divitias, ex quibus possit eam honorifice dotare et sustentare, secundum quod decebit filiam regis. Et nos dabimus operam bona fide erga dominum Papam quantum poterimus, ad convertendum crucesignatos ad partes Affricanas vel Marrochitanas. Et si hæc impetrare poterimus per nos, vel dictus rex Castellæ per se vel per alios, nos ibimus ad partes prænominatas cum exercitu nostro, scilicet quod ire debemus ad partes Jerosolimitanas in societate ipsius regis Castellæ. Et quicquid insimul lucrati fuerimus. in prædictis terris, inter nos æqualiter dividetur. Et cum nos et prædictus rex Castellæ fuerimus amicitia conjuncti, omnia dampna quæ illata sunt Gastoni de Bierre, baronibus, militibus, et aliis de Wasconia causa prædicti regis Castellæ, a tempore quo idem Gasto recepit militiam ab ipso rege et fuit ejus vassallus, sive in hæreditatibus, sive in aliis rebus, omnia ad rogatum ipsius regis Castellæ debemus integrare et meliorare, et eis remittere de querimoniis, quas habemus contra

1 Burgos.

[graphic]
[graphic]
[graphic]

14 Feb.

P. 445.

cum equis et armis bene armati, ad tendendum sine Westminulla dilatione versus Portesmue ad transfretandum ad ster to levy an aid for nos in Wasconia contra regem Castellorum, qui ter- the king. ram nostram Wasconiam in manu forti in æstate prox- 1254. imo futura hostiliter est ingressurus, et tibi manda- v. vol. v. verimus quod omnes illos de balliva tua qui tenent viginti libratas terræ de nobis in capite vel de illis qui sunt infra ætatem et in custodia nostra ad idem destringeres; tibi districte præcipimus quod præter omnes prædictos venire facias coram consilio nostro apud Westmonasterium in quindena Paschæ proximo futuri quatuor legales et discretos milites de comitibus prædictis, quos iidem comites ad hoc elegerint vice omnium et singulorum eorundem comitum, videlicet duos de uno comitatu et duos de alio, ad providendum una cum militibus aliorum comitatuum quos ad eundem diem vocari fecimus quale auxilium nobis in tanta necessitate impendere voluerint; et tu ipse1 militibus et aliis de comitibus prædictis necessitatem nostram et tam urgens negotium nostrum diligenter exponas, et eos ad competens auxilium nobis ad præsens impendendum efficaciter inducas, ita quod prædicti quatuor milites præfato consilio nostro ad prædictum terminum præcise respondere possint super prædicto auxilio pro singulis comitum prædictorum.

Teste Alienora regina nostra apud Windsiure, xiv. die Februarii, anno regni nostri xxxviiio.

[blocks in formation]

et Esexiæ salutem.

1 MS. repeats ipse.

Henry III to the

[graphic]
« AnteriorContinuar »