Imagens das páginas
PDF
ePub

Hucusque ostendere conatus sum, Graecos in communi sermone accentus semper rationem habuisse, ita ut eas solas syllabas, qnae accentu erant notatae, pronuntiarent ictu; illas vero, quarum vocalis longa erat, inter efferendum tantummodo aliquantulum producerent. At vero longe aliter res se habebat in carminibus: Simulac enim syllabarum mensura prosodiae legibus sola pro fundamento erat, in versibus legendis non nisi metrici exprimebantur ictus, illis plane neglectis, qui ab accentu proficiscuntur. Quod quidem quum iam in libro de doctrina accentus Gr. linguae pluribus demonstrare studuerim, hoc unum modo eius rei adhuc proferam argumentum, quo mihi ipsa extra omnem dubitationem poni videtur. Nemo sane est, qui contendat, eius syllabae, quae accentu notata est, si ictus inde profectus in versibus legendis voce exprimi deberet, umquam tam correpte pronuntiatam esse vocalem, ut syllabam aut plane, aut fere mutam constitueret. Iam vero cl. Hermanno docente ) e. g. interdum a poetis in syllabis, quae accentum habent, ita corripitur, ut cum

[ocr errors]

sitas, inquit, pronuntiationis regulam corrumpit, utputa si quis dicat in primis doctus, et addat que coniunctionem, et dicat doctusque : ecce in pronuntiatione accentum mutavit, cum non in secunda syllaba, sed in prima accentum habere debuit. Sunt quidem tres syllabae, in quibus accentus corrumpitur, que, ne, ve, ut itaque, quando adverbium est: nam quando coniunctio est, itaque dicimus." Ultimam vero vocis ita syllabam brevem esse, quis est qui nesciat?

1) Atque & quidem ubi tam correpte pronuntiatur, ut mutam syllabam constituat, nunc ante longam vocalem est, ut in his ἔα, Πηλέα, χρυσέω ἀνὰ σκήπτρω, Θέτις δ' οὐ λήDET' ¿QETμéwv, nunc ante brevem vocalem. De emend. Rat. Gr. Gr. p. 32. His addam liceat versus sequentes:

ἡμέων δ' ὁπποτέρῳ θάνατος καὶ μοῖρα τέτυκται (Π. Y, 101).

δενδρέῳ ἐφεζόμενοι ὅπα λειριόεσσαν ἱεῖσιν (ΙΙ. γ, 152).

sequentis syllabae vocali plane coalescat: clarum igitur atque perspicuum est, singulorum vocabulorum accentu omnino neglecto in versibus non nisi ictus metricos voce esse expressos 1).

Optime sane defendit cel. Hermannus grammaticorum in doctrina accentuum Graecae linguae auctoritatem 2), quae profecto nec eo, quod auctoritas veterrimorum poetarum alium olim in quibusdam verbis accentum, quam quem grammatici notarunt, obtinuisse docet, nec eo, quod hi interdum dubitaverunt, quae syllaba acuenda sit 3), diminui potest. Etenim et in aliis linguis non solum diversis temporibus eadem vocabula

1) Quo minus de contractione hic cogitemus, prohibent ea, quae Hermann 1. c. p. 24 monet, ubi haec leguntur: „Denique de syllabis mutis dicam. Eo nomine illas intelligi syllabas volo, quae non sunt integrarum syllabarum loco. Sic Attici genitivi tertiae declinationis in εws non possunt duabus integris syllabis pronuntiari. Id et accentus in barytonis docet, et metrum arguit, quod plerumque istas syllabas unius loco esse iubet. Nec tamen litteras ɛws in his genitivis prorsus in unam coalescere posse patet. Nam et saepe in versibus duabus syllabis pronuntiantur, et scriptura sigillatim exprimuntur. Atqui Graeci, ut pronuntiabant, ita scribere solebant. In his igitur syllabis cavendum est, si quis recte eas pronuntiare vult, ne alteram vocalem prorsus omittat. Ambae enim audiri debent, sed in unam syllabam coniunctae, ita ut ea vocalis, quae mutam syllabam constituit, minus audiatur."

[ocr errors]

2) De emend. Rat. Gr. Gr. p. 61. De Metris Poet. Gr. et Rom. p. 75.

[ocr errors]

[ocr errors]

8) Θεμιστεῖον Ἡρωδιανός προπαροξύνει· ἀναλο γώτερον γάρ· ἡ δὲ χρῆσις παροξύνει. Ν. — Τοῦτο μὲν ἀναλογία προπαροξύνει, ἡ δὲ συνήθεια προπερι σπα· ἐπικρατεῖ δὲ ἡ συνήθεια, ὡς ἐν τῷ χάριεν, κα κεῖνο γὰρ, ὅσον κατὰ τὴν ἀναλογίαν, ἐπὶ τῆς παραληγούσης ἂν εἶχε τὸν τόνον, ἀλλ ̓ ἡ συνήθεια προπαροξύνουσα αὐτὸ, ἐπεκράτησε. R. v. Schol. ad Pind. Οl. I, 18. cf. die Lehre vom Accent. p. 71 sqq.

mutato notata esse accentu, sed eodem quoque tempore id saepe fieri, nos docet lingua Anglicana, unde tam multa, quae accentuum doctrinae lucem adferunt, mihi licuit haurire. Sic e. g. Shakespearii temporibus pronuntiabatur advértise, pro eo, quod nunc dicunt, advertise 1), chastise pro chastise. aspéct pro áspect, Cha`rácter pro Character. Apud Miltonum invenitur blasphémous pro hodierno blásphemous, cónfuse pro confúse 2), etc. At vero et nunc quoque eaedem dictiones sine ulla significationis mutatione accentu modo in hac modo in illa syllaba posito efferuntur, e. g. revenue 3), cuius verbi antepenultimam alii, alii vero penultimam acuere solent. Sic quoque promiscue dicitur horizon et horizon, inhábile et inhabile, inimical et inimical, óbdurate et obdúrate, etc. Minime igitur est, quod mirum

1) Advertise and chastise were, in Shakespeare's time, both accented on the penultimate, and therefore advértisement and chástisment were formed regularly from them.

,,Wherein he did the king his lord advértise." Hen. VIII. ,,Oh, then how quickly should this arm of mine,

,,Now pris'ner to the palsy, chastise thee." Richard. II. But since that time the verbs advertise and chastise have fallen into an analogy more agreeable to verbs of the same form. v. Walker's Pronouncing Dictionary. sub h. v.

2) Sham'd their aspects with store of childish drops. Rich. III. Who art the table wherein all my thoughts

Are visibly charácter'd and engrav'd. The two Gentl.

of Ver.

O argument blasphemous, false and proud. Par. Lost.

-Thus roving on

T'. 809.

In confus'd march forlorn th' advent'rous bands. Par.
Lost. II, 615.

3) This word seems as nearly balanced between the accent on the first aud second syllable as possible; but as it is of the same form and origin as avenue and retinue, it ought to follow the same fortune, etc. Walker's Pronouncing Dict. sub. h. v.

nobis videatur, si eandem apud Graecos accentuum rationem obtinuisse invenimus.

Unum adhuc restat, quod moneam. Auctoritate Villoisonii ') aeque ac Winckelmanni 2) adductus minime dubitandum putavi, quin illa inscriptio, quae anno 1743 inter rudera Herculanensia ferebatur inventa, genuina sit. Ill. Boettiger vero pro ipsius erga me benevolentia literis me postea edocuit, Nicolaum Show 3) iam

1) Anecdot. Graec. p. 130 sqq.

2) Sendschreiben von den Herculanischen Entdeckungen an den Reichsgrafen von Brühl. 1732. p. 82.

[ocr errors]

3) Chart. Papyracea Graec. Musei Borgiani p. 111 sq. ubi haecce exstant: , Ante hoc tempus (saeculum VII) accentus in libris diu notatas esse, nemo, in grammaticorum libris paulo versatior, ignorat; id autem celebri illa inscriptione Retinensi probari valde dubito. Eruditorum interpretum de hac inscriptione iudicium exscribam: Or di qual peso sia questa Iscrizione, la di cui antichità è incontrastabile. Hoc iudicium amplectuntur Princeps Torremuzza in libro: Le Antiche Iscrizioni di Palermo raccolte e spiegate, Palermo 1762. fol. Cl. Villoisonus in Anecdott. Graec. Tom. II. p. 143. Quibus accedunt Cl. et Rev. Fabricy in Diatriba, qua bibliographiae antiquariae et sacrae critices capita aliquot illustrantur, pag. 80. et Cl. Hwiid in libello critico Havniae 1785. 8. p. 23.“

,, Nihil habeo contra characterem cursivum et accentuum notationem, de quorum usu etiam ante Titi tempora persuasus sum, at contra ipsam huius inscriptionis literarum et accentuum formam, , quam Titi tempore aliam prorsus fuisse existimo. Meae dubitationis duae inprimis adsunt rationes.

a) Inscriptio, quae in loco publico posita est, ut ab omnibus legatur, characterem, qui in usu est et ab omnibus cognoscitur, supponit; hinc mirum videtur, in tanta inscriptionum copia similem pullibi nec aute Titi tempora nec postea deprehendi. Existimandum igitur esset, hunc characterem, post Titi tempora omnino deperditum, in codicibus saeculi XIII et XIV demum renasci, quod multum improbabile est.

B) De charactere inscriptionis Retinensis minus iusta dubitandi ratio adesset, si primus character cursivus, quem in

comprobavisse, illam inscriptionem esse spuriam, quod quidem deinde et ipse Villoison primum suspicatus est, post autem plane adfirmavit, in cuius epistolis Vinariensibus haec leguntur 1): »- nisi quis credere malit, hane Kilderori Ratisbonensem, ut Chyndonactis Divionensem, et Herculanensem a Winckelmanno editam, spuriam esse et ab homine, qui fumum vendere et iocari voluit, multo postea confictam, quod et fortasse quis suspicari posset de singulari illa inscriptione anno 1743 inter Herculanensia rudera reperta, et anno 1760 a cl. Prațilli pus blici iuris facta T. II. p. 34 delle pitture antiche di ErSaltem illius accentuum, spirituum et literarum forma longe recentiorem manum prodere videretur.<< In fine istarum epistolarum vero 2) »spuriam, in

colano.

[ocr errors]

codd. saeculi IX et X offendimus, ex illo deductus videri potuisset, aut cum eodem aliquam saltem similitudinem haberet: contrarium autem ipsa codd. palaeographia monstrat: omnes enim huius inscriptionis literae (forma diphth. ou et lit. π excepta, quae antiqua esse potest) ex charactere cursivo codd. saeculi IX et X formatae esse videntur, quales etiam circa initium saeculi XIII in libris comparere incipiunt, quae a scribis deinde, exoleto antiquiori charactere cursivo, continuo ad seriora usque tempora adhibentur “

1) p. 106. Cf. quoque Specimina Antiquissima Scripturae Graecae Tenuioris seu Cursivae ante Imper. Titi Vespasiani tempora. Ex inscriptionibus temporalibus Classiariorum Pompeianorum exhibita cum earundem explicatione a Chr. The. de Murr. 1792. ,,Versus ille, inquit de Murr.

ὡς ἓν σοφὸν βούλευμα τὰς πολλὰς χείρας νικᾷ cum spiritibus et accentibus, ex Antiope Euripidis ex Polyb. Histor. L. I. p. 50 edit. Amst. (ap. Barnef. Fragm. 77.) qui parieti cuiusdam domus angularis in platea theatro vicina, inter rudera Herculanensia a manu petulanti literis cursivis nigris et rubris inscriptus A. 1743 reperiebatur, sua se novitate prodit. Nam literarum forma ad hodiernam nimis accedit atque recentissimam prodit_manum.“

2) p. 120.

« AnteriorContinuar »