Imagens das páginas
PDF
ePub

mus dedit domino regi de suo, ut talem seisinam ha- A.D. 1239. beret, ut patet similiter in rotulis domini regis. Et si hoc non sufficit, dicet aliud. Et super hoc, etc.

to obtain

of Essex,

Item quod de hoc respondeat, quod Romam nuntios The king's destinavit, et antequam dominus rex esset plenæ æta-clared of being detis, impetravit quod esset plenæ ætatis, sicut hoc esset age used ad commodum domini regis, et auctoritate cujus ætatis the lands incartari sibi fecit terras quæ fuerunt H[enrici] de of Henry Essexia; et plures alias terras, dignitates, et libertates, and others. de quibus seisinam per se ipsum cepit, post mortem ipsius regis Johannis], et de quibus idem rex J[ohannes] obiit seisitus, et etiam dari fecit et confirmari viris religiosis, personis ecclesiasticis, et aliis multas terras et libertates et alia, ad minorationem et magnam deteriorationem dignitatis domini regis et coronæ suæ.

Ad hoc respondit, quod non destinavit nuntios Romam, sed episcopus Wintoniensis misit Romam W. de Sancto Albano pro dicto negotio, magis ad nocumentum dicti Huberti quam ad commodum suum, ut ipse et alii redderent custodias suas; et ita factum fuit apud Norhampton. Postea de communi consilio archiepiscopi et episcoporum provisum fuit, quod dominus rex haberet sigillum et currerent literæ suæ, ut sic majoris timoris esset regno et majoris auctoritatis. Postea impetrata fuit venia suæ ætatis ad suggestionem archiepiscopi, episcoporum, comitum, et baronum ab Honorio Papa. Suggesserunt enim Papæ, quod prudentia et discretio sua ætatem suam supplevit, sicut continetur in privilegio1 Honorii Papæ directo comitibus et baronibus, quod sic incipit; "Ad hoc ;" et infra; Licet carissimi in Christo filii nostri H[enrici] regis Angliæ illustris adolescentia computetur in annis;

[blocks in formation]
[graphic]
[ocr errors]
[ocr errors]

66

A.D. 1239. « quia tamen, sicut accepimus et gaudemus, animum "induit virilem, ætate quia proficit et prudentia, ita [quod illud] quod in annorum numero sibi deest in "discretionis videatur recuperare virtute, non est ei amodo prohibendum de regno et regni negotiis utiliter disponere; ideoque per Apostolica scripta mandamus, 2 quatinus cum venerabili fratre nostro episcopo Win"toniensi et nobilibus viris justitiario Angliæ et W[illelmo] de Bruwera damus nostris literis in præceptis, "ut amodo sui regni dispositionem sibi dimittant "liberam et quietam.”

Marriage

with Margaret of Scotland.

[ocr errors]

፡፡

[ocr errors]

66

[ocr errors]
[ocr errors]

Et comiti Cestriæ scripsit hoc modo: "Per Apostolica scripta mandamus et præcipimus, quatinus amodo regni sui dispositionem illi dimittas, terras et castra

4

quæ tenes nomine custodiæ sine difficultate aliqua "resignes eidem, et ab aliis resignari procures." Sub eisdem verbis scripsit Wintoniensi episcopo. Cancellario vero scripsit sic: "Per Apostolica scripta manda"mus, quatinus cum ejusdem regis sigillum habeas et ejusdem custodiam, amodo illo secundum beneplaci"tum suum utaris, et super eo ipsi tantum obedias et intendas; nullasque de cætero litteras præter volun"tatem ipsius sigillo regio facias signari." De terra H[enrici] de Essexia dicit, quod dominus rex sui gratia quando fuit plenæ ætatis, et postquam cancellarius per dominum Papam tantummodo ipsi intendebat, illam terram ei dedit per cartam; et etiam terram ut jus suum ei reddidit, postquam venit ad pacem suam. Et si hoc non sufficit, etc. et paratus est super hoc, etc. Item quod respondeat de hoc, quod cum dominus rex Scotia W[illelmus] aliquando tradidisset domino

[graphic]
[blocks in formation]

1

Johanni] regi duas filias suas, et unde primogenita A.D. 1239. maritari deberet domino regi vel comiti Ricardo si de domino rege humanitus contingeret, et pro quo maritagio2 idem rex Willelmus quietum clamavit regi J[ohanni] totum jus suum quod habuit in terris Cumberlande, Westmerilande, et Northumberland, et præterea dedit ei quindecim milia marcarum argenti; ipse, antequam dominus rex talis esset ætatis quod posset decernere utrum ipsam vellet habere in uxorem vel non, desponsavit eam. Et ita quod cum dominus rex pervenit ad ætatem, oportuit eum dare regi Scotiæ qui nunc est ducentas libratas terræ pro quieta clamatione prædictarum terrarum, quia prima conventiones non fuerunt observatæ ; et hoc non obstante quod prius desponsaverat comitissam Gloverniæ, quæ aliquando desponsata fuit domino J[ohanni] regi dum fuit comes, et quam rex J[ohannes] commisit ei in custodiam ; et cujus maritagium vendiderat aliquando G[alfrido] de Mandevile pro viginti milibus marcarum, et unde utraque illarum conjuncta fuit alteri consanguinitate in certo gradu.

Ad hæc respondit, quod de conventione inita inter duos reges, scilicet de maritagio faciendo domino regi vel comiti Ricardo, nunquam scivit; sed quod per dominum regem de consilio magnatum maritari debuit, et de eorum consilio fuit maritata, patet tam per literas domini Pandulfi tunc legati Angliæ, quam per literas Cantuariensis archiepiscopi, episcoporum, comitum, et baronum. Nec etiam illa conventio potuit impedire si facta fuit; quia quando maritata fuit, rex fuit talis ætatis quod potuit contraxisse cum illa vel cum alia si voluisset. De consanguinitate inter comitissam Gloverniæ et filiam regis Scotia, nihil scit. De ducentis libratis terræ oblatis regi Scotiæ, nihil factum fuit per comitem Kantiæ. De comitissa Glo

[blocks in formation]
[graphic]

A.D. 1239. verniæ dicit quod non fuit in custodia Huberti, sed erat domina de seipsa, et licebat ei maritare seipsam cui voluit post mortem G[alfridi] de Mandevile; cum dominus rex Johannes prius dicto G[alfrido] maritagium ejusdem comitissæ vendiderat. Et si hoc non sufficit, dicet aliud; et super hoc paratus est, etc.

The injuries done to the Roman clergy in England. v. vol. iii.

p. 218.

Lawsuits against certain

persons

after his

imprisonment at Devizes.

Item quod respondeat de hoc, quod cum dominus Papa dedit in mandatis, quod occasione illius parentelæ fieret divortium inter ipsum et comitissam uxorem suam quam nunc habet, ipse fecit triturare omnia blada Romanorum per illos qui vocabantur Le Wythereis ;1 unde sententia excommunicationis generaliter lata fuit in omnes malefactores illos et eorum fautores. Et hoc fecit dum fuit justitiarius, et per eum qui pacem deberet observare; et ita quod pax hucusque per hoc extitit perturbata.

Ad hoc respondit, quod nihil scit, quia per illum non fuit hoc factum, quod patet manifeste, quia dominus Papa" super hoc fecit fieri inquisitionem per episcopum Wintoniensem et abbatem Sancti Eadmundi, et inquisitio facta transmissa fuit ad Papam; per quam inquisitionem apparuit manifeste quod non fuit in culpa; quia si fuisset, Papa puniisset eum; quod non fecit. Et si hoc non sufficit, etc. et super hoc paratus est facere quod pares sui considerabunt.

Item quod respondeat de hoc, quod cum se poneret in prisonam domini regis, et per conventionem inter eos factam quod pro utlago teneretur si unquam de prisona illa evaderet sine licentia ipsius domini regis, ipse de prisona illa evasit, et cum per conventionem illam et per sectam illorum, de quorum custodia evasit, utlagatus esset, et postmodum dominus rex in gratiam suam illum recepisset, ipse de utlagaria illa ei remissa nullum breve domini regis recipere voluit. Et eo post

[graphic]
[blocks in formation]

modum in gratiam domini regis taliter recepto, quod A.D. 1239. salvæ essent donationes quas dominus rex prius fecerat de terris quas habuit in manu sua per conventionem illam, ipse nihilominus postmodum contra conventionem illam implacitavit Johannem de Gray, Masty 1 [de] Besily, Anketillum Malure, Robertum Passelewe, Alanum Urry, et plures alios; et versus eos recuperavit, et unde dominus rex aliquibus ex illis fecit escambium de dominicis suis, ad magnum ejus incommodum, et unde videtur domino regi quod prædicto comiti conventionem tenere non debet, ex quo ei nullam tenuit.

Ad hoc respondit, quod nullam talem conventionem fecit, et dicit quod cum esset in custodia quatuor comitum Angliæ, per sic quod in mandatis ceperunt, quod nihil periculi in suo corpore eveniret, postmodum subtracti fuerunt ei custodes qui deberent eum a malis tueri, nescit per quem; unde merito sibi timuit, et præcipue cum Wintoniensis episcopus esset consiliarius domini regis, qui minitabatur ei, sicut Anglia scit, et castrum Divisorum fuit in custodia Petri de Rivallis; unde cum tutela sua quæ eum debuit protegere ex conventione, quando sic fuit in custodia, a se recederet, non fuit mirum si ad ecclesiam confugeret; et hoc nulla ratione fecisset, si conventiones essent illi sub salva custodia servatæ.

De utlagatione unde dicitur, dicit quod talem con- His outventionem non fecit, neque debet talis conventio ali- lawry. qua reputari; quia nullus probus homo et fidelis potest utlagari ex conventione, quia utlagatio est pœna malefactoris et non bene operantis, et sequitur ex malefacto illius qui non vult stare recto. Ipse vero non fuit talis, quia semper rogavit et optulit stare judicio parium suorum. Postmodum cum esset reversus ad pacem domini regis remissa sunt ei omnia præmissa, et adjudicata et proclamata est illa

1 Probably Mathias de Besilles. See Roberts's Calendarium Genealogicum, pp. 97, 139, 513.

« AnteriorContinuar »