PRAEFATI O. Haud profecto ab omni vacuus liberque timore, atque consiliis tantummodo nonnullorum amicorum adductus permotusque eam suscepi provinciam administrandam, qua mibi hasce commentationes conscribendi atque vulgandi iniungebatur munus; etenim per viginti quinque annos mihi, quamvis semper in explicandis scriptoribus Romanorum occupato, numquam tamen Latino sermone in scribendo utendi se obtulerat occasio: atque ita me illi officio vix credebam satisfacere posse. Erat igitur, quod permagna adficerer laetitia, quum intelligerem, quas foras dedi dissertationes VV. DD. non omnino displicuisse; et quum earum nonnullae toties expeterentur, ut viderentur iterum prelo subiiciendae, meum duxi, ne illorum indulgentia nimis abuterer, omnia accuratius et diligentius recognoscere, praecipuaque saltem corrigere tollereque peccata. At enim vel sic vereor, ne omnia non sint sublata remotaque, in quibus VV. DD. offendere possint; etenim qui umquam in libris, iam ante longius temporis spatium ab ipso scriptis, occupatus fuit emendandis, eum fugere non potest, rem esse longe difficiliorem, etiamsi quis sit adtentissimus, in illis omnia corrigenda explorare, quam emendatius rectiusque scribere nova. Quodsi igitur adhuc inveniantur, quae minus placeant, ea benevolus lector mihi condonabit. Continet vero hocce volumen maximam partem eas commentationes, in quibus de rebus egi grammaticam spectantibus, additis excerptis quibusdam e prolusionibus, quas vocant, Ind. Prael.; quod si illae, iam quidem collectae coniunctaeque, eo favore, quo singulae exceptae sunt, non omnino iudicabuntur indignae, quam primum secundum quoque volumen typis curabo exscribendum, quod eas comprehendet, in quibus de rebus ad antiquitatem pertinentibus exposui disputavique. Scripsi Marburgi mense Augusto anni MDCCCXXXII. INDEX COMMENTATIONUM QUAE PRIMO 'VOLUMINE CONTINENTUR. Pag. I. Addenda quaedam ad librum de accentu Graecae lin- guae (Die Lehre von dem Accente der Griechischen Sprache ausführlich entwickelt. Helmstädt 1807.) usu apud Homerum ment. I. . 39 64 96 . . 128 . 146 . . 166 1v. De partium orationis etc. Comment. II. est, interpretatio sq. 542 899. Pag. 215 7) Adnot. ad Iuven. Sat. VI, que usu dam, atque de discrimine inter ea intercedente Ciceroncm rum spectantes . 222 225 227 . 231 . |