Imagens das páginas
PDF
ePub
[blocks in formation]

IMPRESSIT C. P. MELZER.

PRAEFATIO.

[ocr errors]

Quum omnis doctrina Christiana, omnis veritatis divinae scientia recta sacrarum literarum interpretatione ceu fundamento nitatur, haec vero interpretatio sine accurata linguarum veterum, graecae imprimis, scientia teneri nequeat, non possumus sane mirari, doctores ecclesiae nostrae sapientissimos ad linguarum studium et sermonibus et scriptis aequales suos gravissime cohortatos esse. Jam Lutherus, immortalis memoriae vir, ex linguarum ignorantia caecam. superstitionem, placitorum familiae Christianae depravationem, multos errores gravissimos ortos esse, pro sua sapientia contendit et affirmavit1). Et tales hujus viri aliorumque voces et cohortationes non contemtas esse et praetermissas, historia ecclesiae nostrae imprimis serioris aevi satis docet. Quis enim

1) Vid. Lutheri Opp. T. XIX, p. 339. ed. Lips.

a*

literarum historiae tam ignarus est, ut ei nomina Erasmi Schmidii, Wolfii, Ernestii, Mori, Keilii, Wahlii, Wineri, aliorumque, qui de codice sacro rectius interpretando egregie meriti sunt, ignota sint?

Quo vero diligentiores fuerunt in eruendo sensu divinorum oraculorum grammatico doctores ecclesiae imprimis in Saxonia, eo magis dolendum est, quod hac nostra aetate nonnulli sapientiae cujusdam recentioris non ornamentis sed lenociniis capti veterem illam disciplinam aversati sint, et interpretatione ingeniosa scilicet verba divinorum scriptorum magis. obscurare, quam illustrare soleant 2). Quoties talia hoc tempore monstra apparent, toties animo meo obversatur imago Joh. Augusti Henr. Tittmanni, qui, dum in literarum universitate Lipsiensi versabar, et mihi et reliquis auditoribus, ut grammaticam illam interpretationem studiose teneremus, non

2),,Auf den magern Dogmatismus und die Alles verflachende negative Richtung, die früher neben einander herrschend waren, droht jetzt eine Auslegungsweise immer mehr in Gang zu kommen, die vor lauter Geist das Wort nicht mehr sieht, über dieses wegeilend nach jenem hascht, und vergessen zu haben scheint, dass, wer gegen den Buchstaben sün-' digt, diess auch gegen den Geist thut." Haec sunt verba Censoris commentarii in epp. Pauli ad Thessal. et Galat. a b. Schottio editi in Rheinwaldi Repertor. Vol. XIII, p. 101.

[ocr errors]

semel sed saepius auctor suasorque fuit. Et in societate viri illius egregii exegetica, cui per septem annos interfui, quum juvenis jam hanc, quam hic publici juris feci, epistolam explicuissem, factum est, ut seriori etiam tempore illud ipsum epistolium inter reliquas Pauli epistolas in deliciis quasi haberem et quae viri docti de eo commentati sunt, diligenter perlustrarem. Horum studiorum fructus in hoc libello videtis, Lectores. Quamquam vero et recentioram theologorum commentarios, et patrum ecclesiae in hanc epistolam observationes in hoc commentario adornando in auxilium vocavi, me tamen in magistrorum verba neutiquam jurasse, sententias theologorum de singulis hujus epistolae locis diligenter examinasse, et interdum etiam grammatices ope alium quam reliquos interpretes ex verbis Paulinis sensum eruisse, justi harum literarum arbitri hoc libello perlecto facile, ut spero, mihi dabunt.

Me etiam multum in defendenda authentia hujus epistolae jam ante hos triginta annos a b. Schleiermachero in dubium vocata versatum esse, quae

vis fere pagina testatur. Non is ego sum, qui sibi persuadeat, litem, quae de auctoritate hujus epistolae inter theologos orta est, meo hoc libello edito compositam esse. Fortassis tamen alii hoc opusculo, ut eandem viam ingrediantur et grammatices ope Schleiermacheri sententiam refutare pergant, incitantur.

« AnteriorContinuar »